History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Corinthii viginti quinque naves instruxerunt , ut pugnam navalem experirentur adversus speculatorias illas, quae stabant ad Naupactum, utque Athenienses, qui Naupacti erant, onerariarum ipsorum navium profectionem minus impedirent, si id modo agerent, ut hostilem triremium Corinthiarum aciem observarent.

Apparabant vero etiam expeditionem in Atticam Lacedaemonii, ut et ante placuerat iis, et Syracusanorum atque Corinthiorum instinctu, postquam audierunt, auxilium ab Atheniensibus in Siciliam mitti, ut irruptione facta impediretur. Et Alcibiades instabat, docens Deceleam muniendam esse nec bellum remittendum.