History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Mittunt autem Athenienses etiam circa Peloponnesum viginti naves, ut observarent, ne quis e Corintho et ex Peloponneso trajiceret in Siciliam.
Nam Corinthii, postquam legati ad eos venerunt, et res in Sicilia meliore conditione esse nunciaverunt, existimantes , et priorem classem non intempestive a se mistam esse, multo magis animo confirmabantur, et quum ipsi gravis armaturae milites in onerariis navibus in Siciliam mittere parabant, tum etiam Lacedaemonii eodem modo ex cetera Peloponneso.
Et Corinthii viginti quinque naves instruxerunt , ut pugnam navalem experirentur adversus speculatorias illas, quae stabant ad Naupactum, utque Athenienses, qui Naupacti erant, onerariarum ipsorum navium profectionem minus impedirent, si id modo agerent, ut hostilem triremium Corinthiarum aciem observarent.