History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque Eurymedontem quidem statim circa hibernum solstitium in Siciliam miserunt cum decem navibus et viginti argenti talentis, simul etidm ut iis, qui illic erant, auxilium venturum, ipsosque civitati curae futuros nuntiaret;
Demosthenes vero remanens adhuc adornabat profectionem, ut primo statim vere discederet, milites imperans sociis, et pecunias illinc et naves et gravis armatura
Mittunt autem Athenienses etiam circa Peloponnesum viginti naves, ut observarent, ne quis e Corintho et ex Peloponneso trajiceret in Siciliam.
Nam Corinthii, postquam legati ad eos venerunt, et res in Sicilia meliore conditione esse nunciaverunt, existimantes , et priorem classem non intempestive a se mistam esse, multo magis animo confirmabantur, et quum ipsi gravis armaturae milites in onerariis navibus in Siciliam mittere parabant, tum etiam Lacedaemonii eodem modo ex cetera Peloponneso.