History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« His autem ego jucundiora quidem scribere potuissem, non tamen utiliora, siquidem necesse est, vos manifeste cognoscere rerum harum statum, ut de iis consultetis. Simul etiam quia vestra ingenia probe nota habeo, qui jucundissima quidem audire vultis, sed imputatis, si quid postea vobis contigerit, quod jucunditati illi minus respondeat , tutius esse duxi, declarare, quod verum esi.
« Atque nunc hoc quidem persuasum habeatis milites vestros et duces se ita gessisse in iis rebus, quarum causa primum huc venimus, ut reprehendi nequeant; sed quia nunc et universa Sicilia conspirat, et alios exercitu* ex Peloponneso ab iis exspectatur, decernite jam, hoc vobis persuadentes, eos qui hic adsnnl, ne praesentibus quidem rebus pares esse, sed aut hos necesse esse revocare, aut alium et pedestrem et navalem exercitum non minorem praeterea mittendum, et pecuniam non paucam, mihi vero successorem aliquem, quia ex renibus laborans permanere nequeo.
Meo autem jure postulo, ut veniam a vobis impetrem; etenim quum recte valebam, obeundis imperatoris muneribus saepe de vobis bene sum meritus. Quicquid autem facturi estis, id ineunte statim vere, ner ulla procrastinatione utentes faciatis, quia liostes res quidem Siculas brevi comparabunt, quae vero ex Peloponneso, tardius quidem, sed tamen, nisi animum advertatis, partim ut et ante, vos latebunt, partim pravertenL
Haec igitur sunt, quae Niciae epistola declaiab.it; Athenienses vero, his auditis, ipsi quidem imperium non abrogarunt, sed donec alii collegae delecti ad cum pervenirent, duos eorum, qui illic apud cum erant, Menandrum et Euthydemum, delectos ei adjunxerant, ne solus in valetudine infirma vexaretur; exercitum vero alium praeterea censuere. mittendum et nauticarum, et pedestrium copiarum tam ex Atheniensium propriis militibus, quam ex sociis. Et Demosthenem Alcisthenis, Eurymedontem Thudis filium collegas delectos ei miserunt.
Atque Eurymedontem quidem statim circa hibernum solstitium in Siciliam miserunt cum decem navibus et viginti argenti talentis, simul etidm ut iis, qui illic erant, auxilium venturum, ipsosque civitati curae futuros nuntiaret;