History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod si hoc unum prapterea hostibus accessenl, ut Italiae loca, quae nos alunt, cognito rerum statu, in quo sumus, vobisque nullum auxilium ad nos mittentibus, se illis adjungant, piofeclo nobis obsidione expugnatis cinc praelio bellum ab ipsis confectum eriL
« His autem ego jucundiora quidem scribere potuissem, non tamen utiliora, siquidem necesse est, vos manifeste cognoscere rerum harum statum, ut de iis consultetis. Simul etiam quia vestra ingenia probe nota habeo, qui jucundissima quidem audire vultis, sed imputatis, si quid postea vobis contigerit, quod jucunditati illi minus respondeat , tutius esse duxi, declarare, quod verum esi.