History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hieme autem ineunte, qui a Nicia missi erant, Athenas pervenerunt, et omnia ore mandata, qnae ab illo acceperant , exposuerunt, et si quis aliquid praeterea percontabatur, respondebant, epistolamque reddiderunt. Civitatis autem scriba in medium progressus eam Atheniensibus recitavit , cujus lucc erant verba:
« Res quidem ante gestas, Athenienses, ex [multis] aliis meis epistolis cognovistis; nunc vero tempus postulat longe magis, quam ante, ut in quo statu sint res nostrae, cognoscatis, et de eo deliberetis.