History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Syracusani vero Hermocratis potissimum ducis suasu cum omnibus totius populi viribus cum Atheniensibus pugnare bellique fortunam periclitari non amplius volebant, sed videbatur satius esse murum contra illos intra struere, qua parte illi suum erant ducturi, et qua, si illi se antevertissent, futurum erat, ut ipsi intercluderentur, et simul etiam, si interea illi contra venissent, adversus eos partem exercitus mittere et aditus mature praeoccupare vallisque munire; illos vero ita opere intermisso universos in se aversum iri.
Egressi igitur murum aedificare coeperunt, quem initio ab urbe sua facto sub ambitu muri ab Atheniensibus exstructi transversum ducebant, excisis oleis fani, et ligneis turribus erectis.
Naves vero Atheniensium in magnum portum ex Thapso circumvectae nondum pervenerant, sed Syracusani maris imperium in locis urbi suae vicinis adhuc oblinebant; Athenienses vero res necessarias itinere terrestri ex Thapso afferebant.
Quum autem Syracusanis vallum murique substructio satis firma esse viderentur, nec Athenienses ad eos impediendos venissent, veriti, ne se bifariam divisos facilius oppugnarent, simul etiam ruam circumvallationem properantes, Syracusani quidem, una cohorte ad munitionis
Kt impetu facto trecenti illi vallum capiunt; et custodes eo deserto in exteriorem urbis munitionem, qu» erat in Temenite, confugiunt. Et qui eos persequebantur, una cum ipsis illuc irruperunt, jamque ingressi per vim a Syracusanis rarus ejecti sunt,
ibique nonnulli Argivi et Athenienses non multi occisi sunt. Universe autem Atheniensium copi» revers» et munitionem intra structam diruerunt, et vallum revulserunt, et vallos apud se transportarunt, et tropaeum erexerunt.