History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque post haec Athenienses quum et tropaeum erexissent et fide publica interposita Syracusanis mortuos reddidissent, postridie ad ipsaui urbem descenderunt,

285
sed quum Syracusani adversus eos non prodissent, regressi ! castellum ad Labdalum in summa Epipolarum crepidine Megara versus spectans excitarunt, ut ipsis locus esset, in quo instrumenta et pecunias reponerent, quotiescumque vel ad pugnandum Tei ad munitionem exstruendam prodirent.

Nec multo post ad eos venerunt cum ex Egesta trecenti equites, tum Siculorum et Naxiorum et aliorum quorumdam circiter centum; et Atheniensium aderant ducenti et quinquaginta, quibus partim ab Egestaeis et Cata-nacis equos sumptos dederunt, partim vero coemerunt, et universorum equitum, qui collecti erant, summa exstitit sexcentorum et quinquaginta.

Athenienses igitur quum praesidium in Labdalo collocassent, adversus Sycam iverunt, ubi considentes murorum ambitum celeriter aedificarunt. Hac autem aedificationis celeritate terrorem Syracusanis incusserunt; qui adversus hostem progressi proelium committere neque rem negligere in animo habebant.