History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Catanam reversi assumptis illinc cibariis cum omnibus copiis adversus Centoripa, Siculorum oppidum, accedebant, eoque per deditionem certis conditionibus factam in suam potestatem redacto, discedebant, et dum iter faciunt, segetes Inessaeorum et Hyblaeorum incendebant.
Catanam autem reversi offendunt equites ducentos quinquaginta Athenis missos sine equis, ac cum illorum cultu, quod
Eodem vere Lacedaemonii expeditione adversus Argos suscepta progressi quidem sunt ad Cleonas usque, sed facto terrae motu domum redierunt. Postea vero Argivi irruptione in agrum Thyreaticum suo finitimum facta magnam Lacedaemoniorum praedam ceperunt, qua? talentis non ' minus viginti quinque vendita est.
Neque multo post eadem aestate populus Tliespiensis impetu facto in magistratus rerum non est potitus, sed quum Thebani illis opem tulissent, partim quidem comprehensi sunt, partim Athenas confugerunt.