History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequentis autem aestatis vere statim iueunle Athenienses, qui erant in Sicilia, castris e Catana motis navigarunt adversus Megara, quae sunt in Sicilia, unde, quemadmodum et prius a me commemoratum est, Syracusani pulsis sub Gelone tyranno cultoribus agrum ipsi habent.

Exscensu autem ex navibus in terram facto et agros vastarunt, et ad quamdam Syracusanorum munitionem profecti , quum eam non expugnassent, rursus et pedestri itinere et navibus ad Teream fluvium se receperunt, et quum in campestria adseendissent, ea vastabant, et frumentum incendebant, et quum incidissent in nonnullos Syracusanos, quorum numerus non erat magnus, et eorum aliquot interfecissent , et tropaeum erexissent, ad classem redierunt