History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et amorem in patriam nou quum injuriam accipio, habeo, sed quum in republica tuto vixi. Neque existimo, me bellum inferre ei, quae adhuc patria, mihi sit, imo vero potius eam, quae mihi nulla est, recuperare. Atque is vere est patriae amans, non qui suam, quam injuste amisit, non invadit, sed qui eam quavis ratione propter illius deside rium recuperare conatur.
Quamobrem, Lacedaemonii, jure meo a vobis peto, ut opeia mea et in periculis et in
Alcibiades quidem haec dixit; Lacedaemonii vero quum et ipsi jam antea bellum Athenis inferre cogitarent, sed adhuc cunctarentur et occasionem observarent, tunc multo magis confirmati sunt, postquam ille haec singula docuit, quod existimarent, se audisse ab eo, qui planissime nosset;
quamobrem animum jam advertebant ad muniendam Deceleam, et in praesenti etiam ad Siculos, ut iis aliquod auxilium mitterent. Et Gylippum, Cleandridae filium, Syracusanis ducem assignatum jubebant cum illis et Corinthiis consultare operamque dare, ut pro praesenti rerum facultate certissime et celerrime aliquod auxilium Siculis mitteretur.