History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et a vobis peto, ut ne cui vestrum deterior esse videar, si adversus patriam meam cum infestissimis ejus hostibus ego, qui quondam patriseamans habiti» sum, jam acerrime tendam, neve oratio mea veniat in suspicionem nomine cupiditatis, quae exsulum propria siL
Exsul enim sum improbitatis illorum, qui me expulerunt, sed non vestrae, si milii credideritis, utilitatis; neque vero vos, qui nobis hostibus aliquando nocuistis, magis pr» hostibus estis habendi, quam qui amicos coegerunt bosles fieri.
Et amorem in patriam nou quum injuriam accipio, habeo, sed quum in republica tuto vixi. Neque existimo, me bellum inferre ei, quae adhuc patria, mihi sit, imo vero potius eam, quae mihi nulla est, recuperare. Atque is vere est patriae amans, non qui suam, quam injuste amisit, non invadit, sed qui eam quavis ratione propter illius deside rium recuperare conatur.
Quamobrem, Lacedaemonii, jure meo a vobis peto, ut opeia mea et in periculis et in