History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Commoda autem, quae ex hac munitione exstructa vos ipsi perdpietis, et quibus adversarios fnir prohibebitis, ut multa omittam, ea, qua; maxima eant, sum-matim dicam. Nam et ea, quibus ipsorum ager est instructus, pleraque partim capta, partim sua sponte in vestram potestatem venient, et proventibus, quos percipiunt ex argenti secturis, quao sunt in Laurio monte, et commodis, qusecumque nunc ex agro judiciisque capiunt, statim privabuntur, maxime quum a sociis vectigalia non afferentur, qui existimantes, bellum a vobis acriter jam. administrari, illos contemnent.
n Quarum rerum ut aliquid mature et impigre fiat, in vobis est situm, Lacedaemonii, quando fieri quidem ha* posse (existimo autem fore, ut opinione minime fallar) prorsus confido.