History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et haec urbs si capietur, tenetur omnis etiam Sicilia, et mox etiam Italia; atque periculum, quod illinc vobis impendere mod i praedixi, non multo post in vos irruat.

Quare nemo dc Sicilia tantum, sed etiam de Peloponneso se consultare putet, nisi haec celeriter fodetis, scilicet et exercitum in naves impositum illoe mittetis, ita ut qui ipsi remigantes transvecti fuerint, deinde statim milites sint, et, quod ipso exercitu longe utilius esse puto, virum Spartanum imperatorem, ut et eoe, qui adsunt, ordine componat, et illos, qui adesse recusant, ad officium compellat; ita enim et qui vobis amici sunt, majorem habebunt fiduciam, et qui animo sunt dubio, minus timide accedent.

Et quod attinet ad hujus regionis loca, oportet vos simul hinc apertius bellum inferre, ut et Syracusani existimantes, vos de se solicilos esae, acrius resistant, et Athenienses aliud auxilium suis in Siciliam minus mittant.

Munire autem oportet Deceleam, que est in Attica, quod Athenienses praeter cetera perpetuo formidant et hoc solum contra se in bello non temptatum esse putent. Et sane quis ita certissimis damnis hostes afficiat, si qua· maxime ipsos formidare senserit, haec ipse plane comperta habens iis inferat ;. par est enim optime sua quemque ipsum mala, unde pcncolum aliquod impendeat, oognoscere ac formidare.