History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque Corinthii confestim ipsi primi decreverunt omni studio succurrendum, et cum iis legatos Lacedamonem mittebant, quo his quoque persuaderent, ut et illic beti uro apertius gererent adversus Athenienses, et aliquod auxilium in Siciliam mitterent.
Et Corinthii legati Lacedaemone aderant, et simul etiam Alcibiades cum exsilii Sociis, qui tunc statim quo dixi tempore in fuga advectus navi oneraria cx agro Thurio primum ad Cyllenen agri Elei, mox deinde Laccd.vinonem, ab ipsis Lacedaemoniis accitus, data publica (ide profeclus erat; metuebat enim illos propter res ad Mantineam gestas.
Contigit autem, ut in Lacedaemoniorum concione et Corinlliii et Syracusani et Alcibiades eadem rogantes Lacedaemoniis persuaderent. Et quum ephori et magistratus in animo haberent legatos mittere Syracusas, ut impedirent, ne cum Atheniensibus paciscerentur, nec tamen ad opem ferendam animo essent prompto, Alcibiades in medium progressus exacuebat Lacedaemonios et excitavit hujusmodi verbis :
« Necesse est, me de mea criminatione apud vos primum verba Iacere, ne propter suspiciones de me conceptas publicam causam alieniore animo audiatis.
Quamvis enim mei majores publicum vestrae civitatis hospitium ob querelam aliquam vobis renuntiassent, ego ipse id rursus instauraus oflicia vobis praestabam quum alia, lum vero In clade, quam ad Pylum accepistis. Et quum in hoc ego studio perseverarem, vos de compositione cum Atheniensibus agentes iuimicis quidem meis, re per ipsos temptata , potentiam, mihi vero ignominiam conciliastis.