History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses veru bellum illis inferentes, qui suam societatem sequi recusabant, partim quidem vi coegerunt,' partim vero ne cogerent, a Syracusanis praesidia mittentibus et opem ferentibus arcebantur. Iidem per hiemem Naxo Catanam translata navium statione castra, quae a Syracusanis incensa erant, rursus excitarunt et illic hiemarunt.

Triremem autem amicitiae conciliandae causa Carthaginem miserant, si quod auxilium illinc impetrare possent; miserant etiam in He-truriam, quia nonnullae civitates ultro se belli socias fure spoponderant. Nuntios etiam ad Siculos circummittebant, et Egestam missis legatis imperabant, ut sibi quam plurimos equos mitterent, et cetera ad urbis ctrcumvallaUonem necessaria , lateres et ferrum, praeparabant, ut vere statim fe-cunte bellum capessituri.

Syracusanorum vero legali, qui Corinthum et Lacedae-monem missi erant, oram Italiae praetervehentes Italis persuadere conabantur, ne negligerent ea, quae ab Atheniensibus fierent, quod et in illorum perniciem haec pariter struerentur, et quum Corinthum pervenissent, verba faciebant, postulantes, ut pro cognationis jure sibi auxilium ferrent.

Atque Corinthii confestim ipsi primi decreverunt omni studio succurrendum, et cum iis legatos Lacedamonem mittebant, quo his quoque persuaderent, ut et illic beti uro apertius gererent adversus Athenienses, et aliquod auxilium in Siciliam mitterent.