History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam adversus nos, melropolin suam, cum Medo venerant, nec ausi erant defectione a Medo facta res domesticas profligare, quemadmodum nos, qui urbem deseruimus, sed et ipsi servitutem pati, et nobis idem imponere volebant.

« Quamobrem et simul quod digni sumus, hoc imperio polimur, tum quia maximum navium numerum, tum quia promptum studium sine tergiversatione Graecis praestitimus, tum etiam, quia isti idem studium alacriter Medo praestantes incommoda nobis afferebant; et simul etiam quod potentiam adversus Peloponnesios nobis comparare cupimus.

Nec verbis magnificis utimur, quod aut propterea, quia soli barbarum profligaverimus, jure nostro imperium obtineamus, aut propterea qqsa pro libertate istorum magis quam ceterorum omnium et nostra ipsorum pericula susceperimus. Non est autem cuiquam invidendum, si salutem suam quadrat. Et nunc etiam quum nostrae incolumitatis gratia huc veneripiys, hoc ipsum yobis quoque conducere videmus.