History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quare rem considerate, atque eligite jam nunc aut praesentem sine periculo servitutem, aut ut victoria nobiscnm parta et turpem illorum dominatum et nostras inimicitias liaud sane breves futuras devitetis. »

Haec quidem Hermocrates dixit, Euphemus vero, Atheniensium legatus, post eum haec :

« Veneramus quidem, ut pristinam societalem renovaremus, sed quoniam Syracusanus nos incessit, ne-Gessarium esteliam de imperio nostro verba facere, ut hoc a nobis jure obtineri demonstremus.

Maxitnum igitur hujus rei testimonium ipse dixit hoc, quod Iones Doriensium hoetes semper sint. Et vero res ita se habet : nos enim, qui sumus Iones, rationem iniimus, qua Peloponnesiis , qui sunt Dorienses et plures, quam.nos, et iidem accola·, minime obediremus,