History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Neque enim re ipsa id ita aequum est, ut juris obtentu. Nam si propterea quod vos auxilium non tuleritis, et victos calamitatem habebit et victor victoriam, quid aliud feceritis, nisi ut propter eamdem vestram absentiam alteris quidem nuJ- | Ium auxilium tuleritis, quo servari possent, alteros vero» ne mali essent, non prohibueritis? Quamquam lionesliof | utique est, cum illis, qui injuriam patiuntur et praderea cognati vobis sunt, conjunctos et commune Sicilia?commodum tueri, et Athenienses, qui in mirum amici vestri sunt, non sinere pcccare.
Sed ut rem totam paucis comprehensam expediamue, nos Syracusani dicimus, nullius quidem esse negotii plane docere aut vos aut alios de rebus illis