History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

«Fortasse vere propter Ignaviam et erga nos ei erga adventantes hostes aequitatem coletis, dicentes, societatem esse vobis cum Atheniensibus; quam proferto non adversus amicos contraxistis, sed adversus hostes, si quis contra vos veniat, et Atheniensibus vero ut succurratis, quoties ab aliis injuriam accipiant, non autem quoties ipsi, ut nunc, injuriam aliis faciant,

quando quidem ne Rhegim quidem Chalcidenses Leontinos Chalcidenses in suas sedes una cum illis restituere volunt. Et sane indignum est, si illi quidem factum ipsum, quod honestae petitionis specie velatur, suspectum habentes praeter id,quod rationi consentaneum videtur, sapiunt, vos vero causa vendibili illos quidem, qui natura suat hostes, juvare vultis, eos vero, qui vel multo magis natura sunt cognati, una cum inimicissimis funditus perdere.

Atqui Iioc minime aequum, sed repellere eos nec apparatum coram formidare; nec enim; si conjungamur omnes, est formidabilis, sed si, id quod isti efficere student, contra disjungamur, siquidem quamvis antra nos solos venerint et pro dio superiores discesserint, tamen non peregerant quae cupiebant, sed celeriter abierunt.

« Quamobrem, si omnes quidem in unum coeamus, non decet animos dejicere, sed ad belli societatem accedere alacrius, praesertim quum auxilium nobis cx Pc* | lopouneso sit venturum, qui sunt istis in re bellica longe priestantiores; neque existimandum est, illam religionem | nobis quidem aequam, vobis vero tutam esse, quod videlicet | neutris opem ferre velitis, quia utroramque socii sitis.