History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quare si frustretur opinione, suorum malorum dolore demersus etiam cupiverit forsitan, ut meis bonis aliquando rursus invidere possit. Sed hujus rei nulla facultas est ei, qui nos deseruerit, et qui non eadem pericula, eaque non de verbis sed de rebus, nobiscum suscipere voluerit; nam nomine quidem nostram potentiam , sed re ipsa suam ipsius salutem tuebitur.
Et sane pracipue vos decebat, Camauiuri, qui estis finitimi et secundo loco periclitaturi, ea prospicere, neque segniter, ut nunc, auxilium uobis ferre, sed potius ipsos ad nos venire, et quae a nobis, si Athenienses in Camarinaeum agrum primum venissent. pro necessitate vestra postulavissetis, ad ca pariter nunc quoque nos adhortari, ne quid concedamus. Sed neque vos adhuc neque ceteri lias cogitationes suscepistis.
«Fortasse vere propter Ignaviam et erga nos ei erga adventantes hostes aequitatem coletis, dicentes, societatem esse vobis cum Atheniensibus; quam proferto non adversus amicos contraxistis, sed adversus hostes, si quis contra vos veniat, et Atheniensibus vero ut succurratis, quoties ab aliis injuriam accipiant, non autem quoties ipsi, ut nunc, injuriam aliis faciant,
quando quidem ne Rhegim quidem Chalcidenses Leontinos Chalcidenses in suas sedes una cum illis restituere volunt. Et sane indignum est, si illi quidem factum ipsum, quod honestae petitionis specie velatur, suspectum habentes praeter id,quod rationi consentaneum videtur, sapiunt, vos vero causa vendibili illos quidem, qui natura suat hostes, juvare vultis, eos vero, qui vel multo magis natura sunt cognati, una cum inimicissimis funditus perdere.