History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Corinthumque et Laceda*· monem legatos miserunt, ut auxilia sibi mitterentur, utqut* Lacedaemoniis persuaderent, ut bellum adversus Athenienses majore studio propalam pro se administrarent, quo eos vel a Sicilia abducerent vel ad exercitum, qui in Sicilia erat, aliud auxilium mittere minus possent.

Classis autem Atheniensium, quae ad Catanam erat, Messanam versus continuo navigavit, quod eam per proditionem captum iri sperarent. Et quae struebantur, non successerunt; Alcibiades enim quum jam abiret imperio revocatus, sciens se exsulem fore, Syracusanorum amicis, qui Messanae erant, futuram urbis proditionem, cujus erat conscius, indicavit; illi vero et liomines interfecerunt prius, et tunc, quum ob seditionem ortam in armis essent, ii qui hoc volebant, obtinebant, ne Athenienses reciperentur.

Athenienses vero castris illic tredecim circiter dies habitis quum tempestate jactarentur neque commeatum haberent neque quicquam succederet, Naxum reversi classe vallo munita illic hibernarunt; et triremem Athenas miserunt pecuniarum et equitatus gratia, ut ha* primo vere statioi adessent.

Per eam hiemem Syracusani quoque murum exri-tabant et prope urbema lota illa parte, quae Epipolas spectat, Temeniten complexi, ne, si forte cladem aliquam accepissent , propter angustiorem urbis ambitum facile circumvallarentur, et Megara castellum muniebant, et alterum i» Olympieo, et mare etiam, quacumque ex parte exscensos e navibus fieri poterat, vallo praeclusum muniverunt.