History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Corinthumque et Laceda*· monem legatos miserunt, ut auxilia sibi mitterentur, utqut* Lacedaemoniis persuaderent, ut bellum adversus Athenienses majore studio propalam pro se administrarent, quo eos vel a Sicilia abducerent vel ad exercitum, qui in Sicilia erat, aliud auxilium mittere minus possent.
Classis autem Atheniensium, quae ad Catanam erat, Messanam versus continuo navigavit, quod eam per proditionem captum iri sperarent. Et quae struebantur, non successerunt; Alcibiades enim quum jam abiret imperio revocatus, sciens se exsulem fore, Syracusanorum amicis, qui Messanae erant, futuram urbis proditionem, cujus erat conscius, indicavit; illi vero et liomines interfecerunt prius, et tunc, quum ob seditionem ortam in armis essent, ii qui hoc volebant, obtinebant, ne Athenienses reciperentur.