History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque Syracusani quum eum aodissent, omnia in ejus sententiam decreverunt, imperatoremque crearunt et ipsum Hermocratem et Heraclidem Lysimaclii et Sicanuiu Execesli filium, lios tres,
Corinthumque et Laceda*· monem legatos miserunt, ut auxilia sibi mitterentur, utqut* Lacedaemoniis persuaderent, ut bellum adversus Athenienses majore studio propalam pro se administrarent, quo eos vel a Sicilia abducerent vel ad exercitum, qui in Sicilia erat, aliud auxilium mittere minus possent.
Classis autem Atheniensium, quae ad Catanam erat, Messanam versus continuo navigavit, quod eam per proditionem captum iri sperarent. Et quae struebantur, non successerunt; Alcibiades enim quum jam abiret imperio revocatus, sciens se exsulem fore, Syracusanorum amicis, qui Messanae erant, futuram urbis proditionem, cujus erat conscius, indicavit; illi vero et liomines interfecerunt prius, et tunc, quum ob seditionem ortam in armis essent, ii qui hoc volebant, obtinebant, ne Athenienses reciperentur.
Athenienses vero castris illic tredecim circiter dies habitis quum tempestate jactarentur neque commeatum haberent neque quicquam succederet, Naxum reversi classe vallo munita illic hibernarunt; et triremem Athenas miserunt pecuniarum et equitatus gratia, ut ha* primo vere statioi adessent.