History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Syracusani vero gravis armatura milites in altitudinem sedecim virorum instruxerunt, qui erant omnis Syracusanorum populus et socii, quotquot aderant (auxilio autem iis venerant in primis quidem Selinuntii, mox vero et Geloi equites, universi ad ducentos, et Camarimeorum equites ad viginti et sagittarii circiter quinquaginta), equites autem in dextro cornu collocarunt, non minus mille et ducentos; juxta eos autem et jaculatores.

Quum autem Athenienses proelium priores inituri essent, Nicias suos et per singulas gentes, ut quamque adibat, et universos hu» jusmodi verbis adhortabatur :

« Longa adhortatione, viri, quid opus est uti, qui ad idem certamen adsumus? ipse enim hic apparatus ad confidentiam vobis praebendam magis valere mihi videtur, quam verba praclare facta, quae copiarum firmitate careant.