History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Mittunt quemdam fidei sibi probatae virum et Syracusanorum ducibus pro existimatione sua non minus amicum ; erat autem Catanaeus hic vir, et a quibusdam Cata-nffis se venire dicebat, quorum illi nomina noverant, et quos suae factionis studiosos in urbe adhuc superessc sciebant.

Dicebat autem Athenienses in urbe procul a castris pernoctare, et si illi certa die primo diluculo ad exercitum cum universo populo venire vellent, se quidem interclusuros eos, qui essent apud se, et naves incensuros, illos vero vallum adortos exercitum Atheniensem facile capturos ; fore autem Catanacorum permultos ad rem gerendam adjutores, et jam paratos esse, a quibus ipse veniret.

Syracusanorum autem duces quum et alioqui ceteris quoque in rebus essent eonfidentiores, et in animo haberent, vel sine his nuntiis adversus Catanam cum apparatu proficisci, longe etiam inconsideratius fidem huic homini habuerunt, statimque constituta die, ad quam adessent, eum remiserunt, ipsique (jam enim etiam Selinuntii et alii nonnulli ex sociis aderant) Syracusanis omnibus edixerunt, ut conjunctis universis copiis exirent Quum autem res omnes ad illam expeditionem necessarias praeparassent, et dies adventaret, ad quam se venturos constituerant, iler ingressi, ut Catanam versus proficiscerentur, ad Symaethum j llumen in agro Leontino castra posuerunt.