History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Denique suspiciones Alcibiadem undique circumstabant. Quamobrem quod eum adductum ad judicium morte mulctare vellent, ita demum mittunt Salaminiam navem in Siciliam et illius causa et aliorum, de quibus indicia delata erant.
Mandatum autem erat, ut ei praeciperent, ut se purgaturus sequeretur, non tamen ipsum comprehenderent, caventes, ne ea res apud milites suos in Sicilia aut apud hostes turbas daret, pnecipue vero cupientes Manlineos et Argivos permanere, quod existimarent, eos illius opera inductos esse ad hanc militiae societatem.
Atque ille quidem habens suam navem, itemqua ii, qui una insimulati erant, ex Sicilia cum navi Salaminia, tanquam Athenas ituri, dicesserunt; et quum Thurios advenissent, non amplius sunt secuti, sed ex navi egressi non comparebant, metuentes in criminatione sibi facta ad judicium proficisci.