History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quae quum audirent Athenienses in concionibus saepenumero et ab Egeslaeis tractata et ab illis, qui iis patrocinabantur, decreverunt legatos primum Egestam.

247
mittere, qui explorarent, num pecuniam, ut dicerent, in aerario et in templis haberent, et qui simul cognoscerent, quo in statu esset bellum, quod cum Selinuutiis gerebant.

Et legati quidem Atheniensium in Siciliam missi sunt; Lacedaemonii vero eadem hieme eorumque socii praeter Corinthios cum exercitu in agrum Argivum profecti non magnam agri pariem vastarunt, et frumenti aliquid abs-portarunt plaustris secum adductis, et Argivos exsules Orneis collocarunt, et paucos ex reliquo exercitu apud eos reliquerunt, initisque foederibus ad certum tempus, ut per id Omeatae et Argivi se invicem non laederent, cum reliquis copiis domum redierunt.

Quum autem non multo post Athenienses cum triginta navibus et sexcentis gravis armaturae militibus venissent, Argivi cum Atheniensibus, universo suorum exercitu educto, unum quidem diem Orneas oppugnabant; sed sub noctem quum procul castra haberent, ii qui Orneis erant, illinc effugerunt. Quod ubi sensere postero die Argivi, Orneis eolo aequitatis redierunt, et mox Athenienses etiam cum classe domum reverterunt.