History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Hippias autem quum tres deinceps annos tyraonidem apud Athenienses obtinuisset et quarto a Lacedaemoniis, et Alcmaeonidis exsulibus imperio spoliatus esset, fide publica impetrata Sigeum et inde Lampsacum ad Aeantiden discedebat, illinc vero ad regem Dareum, unde postea profectus anno vicesimo jam senex cum Medis ad Marathonem militavit.
Quae reputans populus Atheniensis, et memoria repetens, quaecunque de illis fama acceperat, tunc acerbus erat et suspiciosus in eos, qui de mysteriis insimulati erant, atque omnia iis videbantur eo consilio facta, ut dominatus paucorum vel regum a conjuratis constitueretur.
Et quum irascentibus iis ob hanc rem multi clari viri in carcere jam essent, neque ulla rei intermissio appareret, sed in dies longius eveherentur, ita ut et saevitia augeretur et longe plures comprehenderent, interea quidam, qui cum aliis in vinculis erat, cuidam item in vincula conjecto, qui maxime affinis crimini esse videbatur, persuasit, ut rem indicaret, sive ita ut erat, sive non; nam utrinque sunt conjecture, certi vero nemo quicquam de illius facinoris auctoribus neque tunc neque postea afferre potuit.
Persuasit autem dicens, oportere ipsum, quamvis hoc facinus non perpetras-set, tamen comparata sibi impunitate, et se ipsum servare, et civitatem praesente suspicione liberare; salutem enim ipsi certiorem fore, si impunitate impetrata rem fassus esset, quam si negans judicium subiret.