History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Post haec igitur jEantidae Hippo-cli Lampsacenorum tyranni filio Archedicen filiam suam, Atheniensis Lampsaceno, quod eos apud regem Dareum
268
auctoritate mullum pollere sciret, uuptum dedit. Atque tno-j oumentum ejus Lampsaci exstat, cum inscriptione ista :
- Hippiae, apud Graecos qui primus vir fuit aevi,
- hic pulvis prolem contegit Archedicen,
- cui pater et vir erant, fratres natique tyranni,
- nec tamen in fastum sustulit illa animos.
Hippias autem quum tres deinceps annos tyraonidem apud Athenienses obtinuisset et quarto a Lacedaemoniis, et Alcmaeonidis exsulibus imperio spoliatus esset, fide publica impetrata Sigeum et inde Lampsacum ad Aeantiden discedebat, illinc vero ad regem Dareum, unde postea profectus anno vicesimo jam senex cum Medis ad Marathonem militavit.