History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem illum, a quo laesi erant, et cujus causa de summa rerum suarum periclitabantur, primum ulcisci volebant, si possent, atque ut erant, impetu portas urbis introiverunt, et Hipparchum nacti sunt in eo loco, qui Leocorium vocatur, protinus ex improviso irruentes, et ut qui vehementissime ira impulsi, hic quidem ex amore concepta, ille vero propter contumeliam, quam acceperat, ictus dabant et eum occidunt.

Et Aristogito quidem per satellites in praesenti fuga evasit, facto multitudinis concursu, et postea comprehensus, haud leniter tractatus est; Harmodius vero in loco statim caeditur.