History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quin nec Hippias mihi videtur ita facile e vestigio tyrannidem retenturus fuisse, si Hipparchus in imperio constitutus decessisset, et ipse eodem die tyrannus exsisteret; sed propter pristinum solilumque civium metum, et diligentiam, qua in satellitum praesidio utebatur, imperium multis abundans firmis subsidiis retinuit, et non ut frater natu minor, consilii inops fuit, quod si fuisset, non antea continenter imperii particeps fuisset.
Hipparcho vero hoc evenit, uti proptet calamitatem, in quam inciderat, nobilitatus hanc etiam tyrannidis famam apud posteros assumeret.
Harmodium igitur, quod sibi eum solicitanli ntf rem gerere noluisset, ut in animo habebat, contumelia affecit; sororem enim ejus virginem quum ad gestandum in
Quum autem Harmodius aegre ferret, propter ipsum et Aristogito multo magis irritatus est. Atque celeras quidem res constituerant cum iis, qui facinus simul aggressuri erant, sed exspectabant magna Panathenaea, quo uno die extra suspicionem erat, cives eos, qui pompam prosequebantur, in armis frequentes esse; et debebant ipsi quidem inceptare facinus, statim vero illi simul opem ferre adversus satellites.
Erant autem non multi conjurati, ut res tutius gereretur; sperabant enim, illos etiam, qui prius ignorabant, quamvis pauci facinus ausi essent, e vestigio qui quidem arma haberent, lubenter se ipsos in libertatem pariter asserturos.