History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quin nec Hippias mihi videtur ita facile e vestigio tyrannidem retenturus fuisse, si Hipparchus in imperio constitutus decessisset, et ipse eodem die tyrannus exsisteret; sed propter pristinum solilumque civium metum, et diligentiam, qua in satellitum praesidio utebatur, imperium multis abundans firmis subsidiis retinuit, et non ut frater natu minor, consilii inops fuit, quod si fuisset, non antea continenter imperii particeps fuisset.

Hipparcho vero hoc evenit, uti proptet calamitatem, in quam inciderat, nobilitatus hanc etiam tyrannidis famam apud posteros assumeret.

Harmodium igitur, quod sibi eum solicitanli ntf rem gerere noluisset, ut in animo habebat, contumelia affecit; sororem enim ejus virginem quum ad gestandum in

267
pompa quadam canistrum venire jussissent, abegerunt,dicentes, se ne principio quidem ei denuntiasse, quod digna non esset.