History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero populus Atheniensis quum amplificassel aram, quae erat in foro, inscriptionem delevi!; illius vero, quae in Pythii templo erat, etiamnum tota exstat literis evanidis paene in haec,verba :

In Pythii Phoebi Pisistratus aede locavit imperii Hippiades haec monumenta sui.

Hippiam igitur imperasse, quod natu maximus esset , et sciens e fama mihi tradita accuratius quam alii, confirmo et intelligat aliquis vel ex hoc ipso : hunc enim solum inter legitimos fratres liberos suscepisse constat, ot et ara indicat, et columna in Athenarum arce erecta cum inscriptione sceleris a tyrannis perpetrati, in qua nullus Thessali aut Hipparchi filius est scriptus, sed quinque Hippiae, quos ille ex Myrrhine Calliae Hyperichidae filia susceperat; par enim erat, maximum natu uxorem primum ducere.