History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Interea vero Hipparchus quum Harmodium rursus solicitasset, et nihilo magis inducere posset, nibil quidem violenti intentare destinabat, sed in loco quodam obscuro, veluti non hac de causa, eum contumelia afficere parabat.
Quippe neque cetero ejus principatu multitudini gravis erat, sed citra invidiam se gesserat; et vero plurimum hi tyranni virtutem et prudentiam coluerunt, et proventuum vicesimam tantum ab Atheniensibus exigentes et urbem eorum egregie exornarunt et bella ad ministrabant et in templis sacrificia faciebant.
In ceteris vero rebus civitas legibus ante latis ntebatur, praeter-qdam quod operam provide dabant, ut semper aliquis de suo ipsorum numero imperium gereret. Et qoum alii ex iis annuum imperium apud Athenienses obtinuerunt, tum Pisistratus, Hippiae ejus, qui tyrannus fuerat, filius, avi nomen ferens, [qui] quum esset archon, aram duodecim deorum in foro dedicavit, et illam, quae est Apollinis io Pythii templo.
Postea vero populus Atheniensis quum amplificassel aram, quae erat in foro, inscriptionem delevi!; illius vero, quae in Pythii templo erat, etiamnum tota exstat literis evanidis paene in haec,verba :
In Pythii Phoebi Pisistratus aede locavit imperii Hippiades haec monumenta sui.