History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenienses enim post classis discessum nihilo minus quaestionem habebant de mysteriis pollutis et de violatis Mercurii simulacris, et quoniam non explorabant indices, sed omnes suspiciose admittebant, ob fidem improbis hominibus habitam ex civibus optimos comprehensos in vincula conjiciebant, satius esse judicantes, rem accurate explorare et reperire, quam propter aliquam indicis improbitatem aliquem, licet vir probus esse videretur, accusatum nulla quaestione habita evadere.
Populus enim, qui fama acceperat Pisistrati ac filiorum tyranni -dem extremis ejus temporibus gravem fuisse, praeterea ne a se quidem neque ab Harmodio, sed a Lacedaemoniis eversam, semper metuebat et omnia suspiciose accipiebat.
Nam audax illud Aristogitonis et Harmodii facinus · propter rei cujusdam ad amores pertinentis casum susceptum est, qua re ego fusius narrata demonstrabo, neque alios neque ipsos Athenienses de suis tyrannis aut de re gesta quicquam certi dicere.
Quum enim Pisistratus senex in tyrannide decessisset, non Hipparchus, ut vulgo arbitrantur, sed Hippias, quod erat nalu maximus, obtinuit principatum. Quum autem Harmodius aetatis flore insignis esset, Aristogito, quidam e civibus, mediae conditionis
Hic autem Harmodius ab Hipparcho, Pisistrati filio, temptatus morem ei uoo gessit et rem ad Aristogitonem detulit. Hic vero more amatorum ingenti dolore concepto et Hipparchi potentiam extimescens, ne per vim Harmodium ad se pertraheret, protinus ita, ut in sua dignitate poterat, tyrannidem per insidias evertere conatur.