History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque illi quidem, qui et ipsi decepti erant, et aliis tunc hoc persuaserant, postquam hic rumor dimanavit, peounias illas Egestae non esse, graviter a militibus accusabantur; duces autem pro praesenti rerum statu consultabant;

et Niciae quidem sententia erat, ut cum omnibus copiis adversus Selinuntem navigaretur, cujus rei causa potissimum missi essent, et si quidem Egestaei pecunias universo exercitui suppeditarent, pro pecuniae summa consilium caperetur; sin minus, ab iis postularetur, ut sexaginta navibus, quas petissent, cibaria suppeditarent, atque permanerent, donec SeUnuntios cum illis vel vi vel pactione reconciliassenl, et ita ceteras civitates obirent, et ubi Atheniensis reipublicae potentiam iis ostendissent, et suum in amicos sociosque studium demonstrassent /domum redirent, nisi forte brevi et ex inopinato facultas aliqua offerretur, vel Leontinos juvandi vel aliquam reliquarum civitatum sibi adjungendi, neque facultates domesticas consumentes rempublicam in periculum adducerent.