History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque duces statim animus despondere coeperunt, quod iis et hoc primum praeter exspectationem incommode cecidisset, quodque Rhegini una secum militare recusavissent, quibus primis suadere coeperant, et maxime credibile videbatur, quod essent Leontinorum cognati et eorum semper studiosi. Atque Niciae quidem haec exspectanti ab Egestaeis contigerunt, duobus vero reliquis vel maxime praeter opinionem.
Egestati autem hujusmodi fraudem excogitarent tunc, quum primi Atheniensium legati eos adierunt ad explorandas pecunias. Adductis illis in Veneris fanum, quod est in Eryce, ostenderunt donaria, phialas et trullas et thuribula cete-ramque non paucam supellectilem, quae quum essent argentea, longe majorem speciem pro exiguo pretio praebebant; atque etiam privatim exceptis hospitio illis, qui triremibus advecti erant, et ex ipsa Egesta aurea argenteaque pocula collecta, et ex vicinis Phoenicum Graeeorumque urbibus corrogata in conviviis ut suam quique domesticam supellectilem exhibebant.
Et quum omnes iisdem plerumque uterentur et multa ubique eonspicerentur, ingentem stuporem afferebant Atheniensibus, qui triremibus advecti erant, et Athenas reversi divulgarent, se magnam pecuniae vim conspexisse.