History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Interea vero Syracusanis quum ex multis aliis lo cis, tum etiam ab exploratoribus jam certo nuntiabatur, naves ad Rhegium esse, et ut contra has omni studio se praeparabant nec amplius dubitabant. Et ad Siculos mittebant quoquo versus, ad alios praesidia, ad alios legationes,
Illae vero tres praecursoriae naves ab Egesta Rhegium ad Athenienses advenerunt, et renuntiarunt ceteram quidem pecuniam, quam promiserant, nullam esse, sed tantum triginta talenta apparere.
Atque duces statim animus despondere coeperunt, quod iis et hoc primum praeter exspectationem incommode cecidisset, quodque Rhegini una secum militare recusavissent, quibus primis suadere coeperant, et maxime credibile videbatur, quod essent Leontinorum cognati et eorum semper studiosi. Atque Niciae quidem haec exspectanti ab Egestaeis contigerunt, duobus vero reliquis vel maxime praeter opinionem.
Egestati autem hujusmodi fraudem excogitarent tunc, quum primi Atheniensium legati eos adierunt ad explorandas pecunias. Adductis illis in Veneris fanum, quod est in Eryce, ostenderunt donaria, phialas et trullas et thuribula cete-ramque non paucam supellectilem, quae quum essent argentea, longe majorem speciem pro exiguo pretio praebebant; atque etiam privatim exceptis hospitio illis, qui triremibus advecti erant, et ex ipsa Egesta aurea argenteaque pocula collecta, et ex vicinis Phoenicum Graeeorumque urbibus corrogata in conviviis ut suam quique domesticam supellectilem exhibebant.