History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Isti vero animum ad res Siculas conversos habebant, considerantes, quanam ratione in illis optime se gererent; simul etiam praecursorias naves ab Egesta praestolabantur, quia scire cupiebant de pecunia, si ita essent, quae legati Athenis praedicassent.

Interea vero Syracusanis quum ex multis aliis lo cis, tum etiam ab exploratoribus jam certo nuntiabatur, naves ad Rhegium esse, et ut contra has omni studio se praeparabant nec amplius dubitabant. Et ad Siculos mittebant quoquo versus, ad alios praesidia, ad alios legationes,

263
et in castella, quae in regione circumcirca erant, praesidia immittebant, et quae intra urbem erant, si absoluta essent, explorabant, recensentes arma et equos, et cetera constituebant , ut in imminente et tantum non jam praesente bello.