History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tantus hic primus apparatus ad bellum trajiciebat. Ilis autem triginta onerariae naves commeatum vehebant et pistores et lapidum structores et fabros omniaque instrumenta, quae ad munitiones exstruendas erant necessaria, navigia vero centum, quae naves onerarias necessario comitabantur; multa etiam alia navigia et naves onerariae simul navigantes exercitum ultro negotiationis causa sequebantur; quae omnes e Corcyra tunc sinum Ionium simul transmittebant.

Totusque apparatus partim ad promontorium Ja-pygiam, partim Tarentum appulsus, partim etiam alio, prout quibusque facultas data est, oram Italiae legentes praetervehebantur, et civitates nec ad mercatum eos admittebant nec in urbem, sed ad aquae et stationis usum, Tarentum vero Locrique ne ad haec quidem, donec ad Rhegium Italiae promontorium pervenerunt.