History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque Syracusani quidem, quum dux haec verba fecisset, ex concilio discesserunt.
Athenienses vero quum ipsi tum eorum socii omnes apud Corcyram jam erant. Atque primum quidem duces copias iterum recensuerunt et instruxerunt eo ordine* quo portum capturi castraque posituri erant, et classe in tres partes distributa singulas singulis sorte attribuerunt, ut neque, si conjunctim navigarent, aquae et portuum et rerum ad victum necessariarum in stationibus ubi appellerent, inopia laborarent, et ut ceteris etiam in rebus magis ordine instructi essent, et a ducibus facilius regi poseent, in singulis
262
agminibus attributi suo quique duci;