History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Samios vero Anaxilas, Rheginoram tyrannus, noo mullo post ejecit et mfaem hommibiis mixtis frequentem reddidit, et nomine motato Messenes a soa antiqua patria nominavit.
Atque Himerae Zancle colonia ab Eodide et Simo et Sacooe coodita est, et Chalcidenses quidem maximo nnmero in istam coloniam venerant, sed una cum iis habitaverant et Syracusani exsules, a contraria factione superati, qui Myletidae vocantur; et lingua quidem istorum est medium quoddam genus ex Chalcidica et Dorica mixtum, leges vero Chalcidenses obtinuerant
Aene autem et Casmense a Syracusanis conditae sunt, et Aerae quidem septuaginta annis post Syracusas, Casmenae vero viginti cirriter post Aeras.
Et Camarina primum a Syracusanis condita est, ferme centum et triginta quinque annis post Syracusas conditas; conditores ejus vero fuerant Dascon et Menecoios. Quum autem Camarinaei a Syracusanis propter defectionem bello ex suis sedibus expulsi essent, non multo post Hippocrates , Gelae tyrannus, quum pro Syracusanorum captivorum redemptione Camarinaeum agrum accepisset, ipse coloniae dux Camarinam condidit. Et rursus quum a Geloae deleta esset, tertium condita est a Gelone.
Tot igitur gentes Graecorum et barbarorum Siciliam incolebant, et tantae huic insulae Athenienses impeto quodam animi bellum inferre statuerant, cupientes quidem, quae verissima erat causa, totius imperio poliri, simul vero quodam honesto praetextu cognatis suis et qui iis praeterea accesserant sociis opem ferre volentes.