History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Gelam vero Antiphemus e Rhodo et Entimus ex Creta suam uterque coloniam ducentes communiter condiderunt anno quadragesimo quinto post Syracusas habitari coeptas. Atque urbi quidem a Gela flumine nomen impositum est; locos vero,- ubi nunc urbs est sila, et qtii primus muro munitus est, Lindii vocatur; jura autem Dorica iis constituta sunt. .

Anno autem propemoduin centesimo octavo ab urbe sua condita Geloi Acragantem condiderunt, urbe ab Acragante fluvio nominata, ducibas autem coloniae ducendae creatis Aristonoo et Pystilo, legibus-que Geloorum coloniae datis/

Zancle vero initio quidem a latronibus, qui e Cumis, urbe Chalcidica in agro Opico sita, venerant, condita est; postea vero multitudo, quae ex Chalcide et ex reliqua Euboea venerat, agrum communiter possedit; ejusque coloniae duces fuerunt Perieres atque Crataemenes, alter e Cumis, alter e Chalcide. Nomine autem urbe primo quiaem a Siculis Zancle vocata erat, quod locus ille speciem felcis habeat; falcem autem Siculi zanclen

246
appellant; postea vere ipa quidem a Samos et aliis Ionibus, qui Medos fugientes ad Siciliam appulerant, expulsi sunt;