History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quisquis non cupit Athenienses quidem eo dementiae progredi, ut liuc profecti in nostram potestatem redigantur, is aut timidus est aut reipublicae non benevolus; illorum vero, qui res hujusmodi nuntiant magnumque metum vobis incutiunt, audaciam quidem non miror, sed imprudentiam , si sua consilia patere non putant.

Qui enim privatim aliquid formidant, rempuhlicam in magno timore constituere volunt, ut publico metu suum occulteut. Et nunc isti rumores eo spectant; neque enim sua sponte, sed ab hominibus, qui semper talia movent, composita sunt.