History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque Hermocrates quidem haec dixit; inter populum vero Syracusanum ingens altercatio erat, quod alii quidem Athenienses nullo modo venturos dicerent, et quae ille dixerat, non vera esse, alii vero dicerent, etiam si illi veniant, quid se facere possint, quo non et ipsi vicissim gravius malum sint accepturi. Quinetiam alii rem istam prorsus contemnebant et in risum convertebant Pauci vero erant, qui Hermocrati fidem haberent, et futurum formidarent
Progressus autem ad eos Athenagoras», qui populi princeps, et id temporis propter popularem facundiam apud plebem gratiosissimus erat, dicebat luec :
« Quisquis non cupit Athenienses quidem eo dementiae progredi, ut liuc profecti in nostram potestatem redigantur, is aut timidus est aut reipublicae non benevolus; illorum vero, qui res hujusmodi nuntiant magnumque metum vobis incutiunt, audaciam quidem non miror, sed imprudentiam , si sua consilia patere non putant.
Qui enim privatim aliquid formidant, rempuhlicam in magno timore constituere volunt, ut publico metu suum occulteut. Et nunc isti rumores eo spectant; neque enim sua sponte, sed ab hominibus, qui semper talia movent, composita sunt.
Vos vero, si recte consultetis, non ex rerum, quas isti nuntiant, consideratione deliberabitis de rebus, quas Iacere decet, sed ex iis, quae viri prudentes et multarum rerum periti, quales ego Athenienses esse puto, facerent.
Non est enim credibile, eos Peloponnesiis relictis bel-loque nondum illic plane composito ad alterum bellum non minus ultro venire, siquidem ego existimo, eos contentos