History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem ego quidem arbitror eos hac ratiocinatione deterritos ne soluturos quidem ex Corcyra, sed aut consilia inuenles et explorationem instituentes, quot numero simus, et quo in loco, anni tempestate in hiemem extractum iri, aut inopinata re perculsos navigationem desituros, praesertim quum, quantum ego audio, peritissimus illorum dux exercitum invitus ducat, et lubenler occasionem sit arrepturus, si quae copiae pares ad resistendum a nobis ostendantur.

Illud autem certo scio, rumorem de nostris viribus in majus emanaturum, quales autem sunt rumores, tales etiam sunt hominum opiniones; et eos, qui priores invadunt, aut eos, qui invadentibus inature significant, se ad vim propulsandam paratos esse, magis timent, quod eos discrimini pares putant.