History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Si quis enim rationem iniisset et sumptuum, quos civitas publice et unusquisque militum privatim fecerat, tum ea, quae civitas jam ante erogaverat,
Atque haec expeditio non minus ob admirandam audaciam et spectaculi splendorem celebris erat, quam ob exercitus magnitudinem illis superiorem , adversus quos proficiscebantur; praeterea quod haec navigatio ab agro domestico longissime et rerum adipiscendarum proposita spe longe maxima pro praesentibus opibus tunc suscepta esset.
Quum autem naves viris impletae essent omnia-que jam imposita, quae secum erant laturi, tuba silentium indictum est, et vota consueta ant§ profectionem non in singulis navibus, sed universi per praeconis vocem nuncupabant, et crateras miscentes secundum omnem exercitum et aureis argenteisque poculis omnes et navium defensores et duces libantes.
Simul autem vota faciebat et cetera turba, quae erat in terra et civium et si quis alius benevolus iis aderat. Quum autem paeana cecinissent et libationes peregissent, e portu solvebant et primo longa navium serie navigantes jam ad Aginam usque cursum certati m tenebant. Atque bi quidem Corcyram, quo et reliquus sociorum exercitus conveniebat, pervenire properabant.