History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Contigit autem, ut simul et illi inter se certarent de eo, quod cuique erat negotii assignatum, et apud ceteros Graecos hoc potati» potius ac magnarum opum ostentatio videretur, quam adversus hostem apparatus.

Si quis enim rationem iniisset et sumptuum, quos civitas publice et unusquisque militum privatim fecerat, tum ea, quae civitas jam ante erogaverat,

257
tum ea, quae imperatoribus, quos mittebat, secum abspor-tanda dederat, lum etiam ea, quae'unusquisque privatorum in corporis cultum, et trierarchus in suam navem impenderat, aut quae praeterea erat in posterum impensurus, et se-paratim ea, quae verisimile erat unumquemque praeter publicum stipendium praeparasse viatici causa, quippe quod ad diuturnam militiam iturus esset, item quaecunque vel miles vel mercator negotiationis gratia secum tulit, is profecto permultorum talentorum summam ex urbe tunc exportatam esse comperisset.

Atque haec expeditio non minus ob admirandam audaciam et spectaculi splendorem celebris erat, quam ob exercitus magnitudinem illis superiorem , adversus quos proficiscebantur; praeterea quod haec navigatio ab agro domestico longissime et rerum adipiscendarum proposita spe longe maxima pro praesentibus opibus tunc suscepta esset.