History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam navium et gravis armaturae militum numero et ille apparatus, qui cum Pericle in agrum Epidaurium, et iUe, qui cum Hagnooe ad Potidaeam missus est, non erat inferior; quattuor enim ex ipsis Atheniensibus millia militum gravis armaturae et trecenti equites et centum triremes, et Lesbiorum atque Chiorum quinquaginta, et'praeterea multi socii cum illi» profecti erant.
Sed in brevem expeditionem et cum tenui apparatu solverant; sed haec expeditio, quippe quod diuturna futura esset, utraque ratione, utra opus ei fuisset, et navibus simul et peditatu, erat instructa; et classis quidem magnis trierarchorum et reipublicae sumptibus erat laboriose parata, quum respublica quidem singulas drachmas singulis nautis quotidie daret, et naves inanes sexaginta veloces, quadraginta ad gravis armaturae milites vehendos suppeditasse!, trierarchi vero praes tantissimos ministros his et praeter publicum stipendium etiam extraordinarium adderent illis nautis, qui thranitae vocantur, et ministris, et ceteris etiam in rebus signis et artificiis sumptuosis naves instruxissent, et eorum unusquisque summum studium ad hoc adhibuisset, ut sua navis inter ceteras et aliquo decore et celeritate longe praestaret; peditatus vero conscriptos erat delectu accuratissime habito, et magno studio inter se certaverant armorum et vestitus elegantia.
Contigit autem, ut simul et illi inter se certarent de eo, quod cuique erat negotii assignatum, et apud ceteros Graecos hoc potati» potius ac magnarum opum ostentatio videretur, quam adversus hostem apparatus.